라틴어 문장 검색

itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 266:2)
Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 434:1)
totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 480:1)
nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 496:2)
in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 690:1)
atrox pugna in unum inclinaverat locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 66:3)
consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 330:1)
fuga ad castra inclinavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 333:1)
ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 370:2)
consul cum et pertinaciam petentis crescere et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 478:1)
hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 241:1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
alteram hostes cum propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo advectus suos quidem a fuga revocavit, ipse, dum incautius ante signa obversatur, missili traiectus cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 206:3)
nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 294:1)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION