라틴어 문장 검색

mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 323:2)
talia sunt Demosthenis, πᾶσι και` πάσαισ et πᾶσιν ὑμῖν, et totum paene principium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 330:3)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:1)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 74:1)
quorum longe princeps Demosthenes ac paene lex orandi fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 77:2)
ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:2)
aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:3)
in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 33:1)
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:2)
nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 194:2)
illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:3)
nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:2)
labra et porriguntur male et et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION