라틴어 문장 검색

medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:1)
modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:2)
est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 243:1)
interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:3)
sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 233:3)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
Elephanti quattuor capti, relicui omnes numero quadraginta interfecti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장6)
Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장7)
Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장11)
Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장3)
nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dies perdidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:4)
Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:6)
Quattuor ait esse artium Posidonius genera:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 21:1)
Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:3)
quattuor pondo et selibram fuisse aiebant - Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et veniri iussisset:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION