라틴어 문장 검색

Nam uulgus, uti plerumque solet et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio aduersum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장8)
equi atque viri afflicti, ac multi uulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장17)
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:3)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)
Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:1)
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)
O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in summa tui satietate !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 4:1)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae, quo numquam quies, numquam otium datur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:2)
Nam qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:4)
Omnia noctis erant placida composta quiete.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:1)
Nulla placida est quies, nisi qua ratio conposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:3)
Interdum quies inquieta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION