라틴어 문장 검색

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus ad partes, monstrum nulla virtute redemptum a vitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV1)
mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur, consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV8)
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas impune et vindice nullo, sed periit postquam cerdonibus esse timendus coeperat;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV66)
abstuleris spem servorum, veniet conductus aquarius;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI167)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)
"tota vix hoc ego nocte redemi te plorante foris;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX35)
igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X114)
His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 24:1)
Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 36:1)
Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 11:2)
Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 13:1)
Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 2:1)
Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 20:1)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION