라틴어 문장 검색

"Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:193)
Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo revixit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:11)
Videlicet non licet eis adplaudente populo perire cum turbis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:6)
Lacerant sanctum propositum et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus, si omnibus detrahatur, si turba sit pereuntium, multitudo peccantium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:10)
"non es eius, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:18)
multis margaritis unam redime margaritam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:6)
Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:4)
"Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:4)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:7)
"Frater non redimit, redimet homo,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:8)
Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:2)
Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:8)
Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:28)
Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut vincere?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION