라틴어 문장 검색

Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장15)
Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM22)
reliqua certas sedes habent, de quibus dicam orsus a capite.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장2)
Reliqua curatio vulneris in prioribus (2) posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장49)
In reliquis variae sententiae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장32)
Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra (16.3 seqq.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장12)
His deinde . . . coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장44)
deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장4)
Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장35)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장47)
septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장55)
Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장37)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장109)
Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus . . . intulit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장143)
Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION