라틴어 문장 검색

quid mirum, si regna labor mortalia vexat, cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus, Martem subdiderint vinclis et in astra negatas temptarint munire vias steteritque revulsis paene tribus scopulis caelesti machina bello?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:18)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
Quid labor humanus tantum ratione sagaci proficit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice20)
ast illi duplices in nodum colligit ulnas cautior in sexu debiliore labor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam10)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
per cunctos iit ille gradus aulaeque labores emensus tenuit summae fastigia sedis Eoum stabili moderatus iure senatum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae40)
Salve Paeoniae largitor nobilis undae, Dardanii salve gloria magna soli, publica morborum requies, commune medentum auxilium, praesens numen, inempta salus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus31)
terrae pelagique labores et saevi totidem bellis quot fluctibus anni coniugii docuere fidem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae11)
Pierius labor et veterum tibi carmina vatum ludus erat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae73)
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras moenibus ex altis Calydon pretiumque labori Deianira fuit, cum pectore victor anhelo Alcides fremeret retroque Acheloius iret decolor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae83)
gemino mox inde e germine duxit agmina commissosque labor sic gessit honores, ut semper merito princeps cum magna dedisset, deberet maiora tamen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae97)
scribendine labor?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium2)
iam meus in fragili luditur orbe labor?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis3)
non ego vel Libycos cessem tolerare labores Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros, si tu, Roma, velis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:63)
o consanguineis felix auctoribus annus, incipe quadrifidum Phoebi torquere laborem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:132)

SEARCH

MENU NAVIGATION