라틴어 문장 검색

ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, immemores fecerat sequendi equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 530:1)
ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 535:1)
quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 536:1)
consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 547:1)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)
missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 63:3)
Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 86:1)
cum haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 109:1)
si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 253:2)
ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 324:1)
ibi Romani cum Solovettium, ducem Gallorum, Synnadis esse comperissent eo proficisci decreverunt ad colloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 414:1)
intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 434:1)
ne victorem quidem te adquiescere passus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 448:1)
maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 506:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION