라틴어 문장 검색

rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 135:3)
iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum repente id quod erepturi erant, ex senatus consulto Manlius vinclis liberatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 180:1)
pons in medio erat, neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 83:1)
namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:3)
is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, ne nihil actum inquit hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 4:1)
fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 348:1)
eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 576:1)
qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 121:2)
ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque quae migratu difficilia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 487:1)
deos immortales adesse propter totiens petita foedera, totiens rupta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 576:1)
simul et refringebantur portae et vis undique in muros fiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:2)
legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 59:2)
mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 94:2)
vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 98:1)
nec dedendum solum arbitror ad piaculum rupti foederis, sed si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietae civitatis statum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION