라틴어 문장 검색

Et coniugens se supradictus dux in praesentiam piissimi regis ad Wormatiam civitatem, ibi renovans sacramenta et dans duodecim obsides electos, ut omnia conservaret, quicquid domno Pippino regi iureiurando promiserat in causa supradicti domni Caroli regis vel fidelium suorum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:5)
Apostolicus vero cum cognovisset de instabilitate vel mendatia eorum, statim supra ducem eorum vel suis consentaneis anathema posuit, si ipse sacramenta, quae promiserat domno Pippino regi et domno Carolo itemque regi, non adimplesset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:7)
Tunc denuo renovans sacramenta et dedit obsides electos XII et tertium decimum filium suum Theodonem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:12)
Receptis obsidibus vel sacramenta tunc reversus est praefatus gloriosus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:13)
et coeperunt fideles Baioarii dicere, quod Tassilo fidem suam salvam non haberet, nisi postea fraudulens apparuit, postquam filium suum dedit cum aliis obsidibus et sacramenta, suadente uxore sua Liutbergane.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:3)
Ibi similiter fuerunt missi domni regis Caroli, et Domino protegente victoria christianorum aderat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:10)
Ibique obsides receptos, sacramenta conplurima, Domino perducente Franciam pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:8)
Ibique consilio peracto Francorum, Saxonum, Frisonum, disposuerunt propter nimiam malitiam et intollerabilem, quam fecerunt Avari contra sanctam ecclesiam vel populum christianum, unde iustitias per missos impetrare non valuerunt, iter peragendi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:3)
cum vero audissent se ex duabus partibus esse circumdatos, dissipavit Deus consilia eorum, et quamvis fraudulenter et christianos se et fideles domno regi fore promiserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:5)
qui dixerunt, quod idem tudun cum terra et populo suo se regi dedere vellet et eius ordinatione christianam fidem suscipere vellet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 795 114:6)
Quem imperator benigne suscepit - erat enim capcanus christianus nomine Theodorus - et precibus eius annuens muneribus donatum redire permisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 165:3)
, datis vicissim secundum ritum ac morem suum sacramentis pax confirmatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 208:2)
Completisque his, quae ob regni utilitatem inchoaverat, et sacramento, quod apud Noviomagum pars optimatum iuraverat, generaliter consummato ipse Aquasgrani revertitur, filium autem Hlotharium post nuptias ritu solemni celebratas ad hiemandum Wormatiam misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 273:1)
qui, cum in Saxoniam venisset, aegritudine decubuit perceptoque baptismi sacramento defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:4)
Quos cum audisset et gentis voluntatem proniorem in iunioris fratris honorem agnovisset, statuit, ut is delatam sibi a populo suo potestatem haberet, ambos tamen muneribus donatos et sacramento firmatos in patriam remisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION