라틴어 문장 검색

qui, quando simplex aliquod haberi non possit, capiunt succedaneum ejus, et quid pro quo, ut vocant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:2)
Quarum prima videtur fieri per contrusionem simplicem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:7)
veluti in restitutione mercurii sublimati, qui in pulvere longe majus occupat spatium quam mercurius simplex, et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:11)
Neque de consensibus rerum inveniendis multum sperandum est, ante inventionem formarum et schematismorum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:3)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitiae est matri suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:12)
Inter sapientes tamen numeratus est ille, qui interrogatus quod esset tempus opportunum nuptiarum?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:27)
Recte itaque receptum est illud diverbium, amare et sapere vix Deo conceditur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:15)
In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:2)
Inest enim natura humana plerunque plus stulti quam sapientis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:11)
Quin et sapientibus ipsis, cum animis vacillent, vim iniicit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:22)
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:15)
Adeo ut vetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos ad ignotos et videbis) de huiusmodi hominibus non teneat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:11)
Formica animalculum sibi sapiens, sed in horto nocivum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:2)
Recte terrestrem naturam sapit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION