라틴어 문장 검색

Sed simul ait se neque iactura honoris sui pacem empturum, neque conditiones pacis sub foenore periculorum accepturum, sed pro felici rerum suarum conversione habiturum, si Deo visum fuerit, intestinas seditiones quibus hactenus exercitus fuit cum bello externo honorabilo commutare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 15:2)
Hoc populi numerum miris modis augebat, quin et potentiae regni militaris intererat, ut scilicet firmae et tenementa certum terrae dimensum sortirentur, quod virum non infimae conditionis citra penuriam sustentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:16)
mediae (intelligimus) conditionis inter generosos et operarios rusticos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:18)
non quod fictarum personarum ludibria ad regnum adipiscendum subornarentur (etenim temporibus antiquis et recentioribus hoc interdum contigerat), neque quod in mentem venire potuisset homini tam vili et abiecto ut tantam rem susciperet et amplecteretur (etenim magnae cogitationes et sublimes quandoque in infimae conditionis homines influunt, praesertim quando inebriati fuerint vulgi sermonibus), sed hoc (inquam) illud est, quod minime videtur probabile, sacerdotem istum, cui omnino ignota erat persona vera ad cuius exemplar persona falsa efformanda essent, ullo modo in animum inducere potuisse ut actorem fabulae suae edocere speraret, vel gestu externo vel in praeteritis vitae suae et educationis actis et accidentibus recensendis, vel in idoneis responsis ad quaestiones quas verisimile erat ei propositas fore, vel similibus, ulla ex parte ad vividum imaginem eius quem personandum susceperat commode exprimere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:4)
Pedites autem ut fortes et bellicosi evadant, opus est ut in conditione aliqua non servili aut inopi, sed libera et copiosa, degant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:21)
Itaque si quod regnum aut status in nobiles et generosos potissimum excrescant, agricolae autem aratores loco tantum et conditione operariorum illis inserviant, aut forte tuguriastri meri existant (quo pro mendicis tecto coopertis tantum haberi possint), equitatu certe pollere possit, sed peditatu minime, tanquam sylvae caeduae, quae si arboribus grandioribus abundent, dumos et vepres progignent, ligna autem puriora non educent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:22)
Solitus enim erat dicere se libenter in inferno per septennium iacere velle, ea conditione ut Caletum e manibus Anglorum recuperaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:21)
His literis pacis conditiones a parte regis Galli proponebantur, quae regis Henrici gustui non prorsus erant ingratae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:11)
Itaque mandata a ducissa accepit ut in Hiberniam sine mora proficisceretur, secundum quod primo destinaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:35)
Nihilominus nemo coniuratorum parte fortuna suas periculo obiecit praeter duos, nempe Robertum Cliffordum equitem auratum et Guilielmum Barleium, qui duo in Flandriam traiecerunt, missi a coniuratis in Anglia, ut veritatem earum rerum quae in Flandria agitatae sunt diligenter inquirerent et explorarent, una cum bona pecuniae summa, sed sub conditione ne eam distraherent nisi illa quae ferebantur vera esse et sine fuco perspicerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:12)
Postremo, temporis ipsius conditio:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:17)
Itaque si quis temporum illorum conditionem recte introspiciat, verba illa ad vivum usque persecarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:12)
Pro quibus componendis et spargendis, post multam et diligentem inquisitionem quinque tantum tenuis conditionis homines apprehensi sunt et morte mulctati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 21:2)
At populus Cantii (cum satis perspexissent in copiis Perkini neminem comparare ex Anglis melioris notae, sed exteros tantum eosque infimae conditionis homines ac fere latrones, longe magis idoneos ad oras maritimas depopulandas quam ad regnum domino suo recuperandum) ad primarios Cantii viros se contulerunt, studium suum et fidem versus regem professi et operam suam ultro offerentes, et praecipi sibi petentes quibus modis regi maxime utiles esse possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:2)
9. Lex principalis quae his comitiis perlata est fuit mirae cuiusdam naturae, iusta potius secundum aequitatem naturalem quam ex norma iuris, et magnanima magis quam cauta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION