라틴어 문장 검색

Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
Paulo ante, inquit, intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:14)
Illo non iuvenis poterit de funere quisquam Lumina, non virgo, sicca referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 132)
Illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat, Seu reserat fixo dente puella fores;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 210)
Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores, Post Veneris vinclis subdere colla senem Et sibi blanditias tremula conponere voce Et manibus canas fingere velle comas, Stare nec ante fores puduit caraeve puellae Ancillam medio detinuisse foro.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 245)
Ac iuvenum series teneris inmixta puellis Ludit, et adsidue proelia miscet Amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 329)
Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem Deducat iuvenum sedula turba senem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 451)
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, Neve cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 612)
Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo Spectat et, infidis quam sit acerba, monet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 646)
At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, Rideat adsiduis uxor inulta dolis, Et cum furtivo iuvenem lassaverit usu, Tecum interposita languida veste cubet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 933)
Non tibi, sed iuveni cuidam volt bella videri, Devoveat pro quo remque domumque tuam.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 941)
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti, nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 427)
illa saepe gregis diti placitura magistro ad iuuenem festa est uecta puella die, cum qua fecundi redierunt munera ruris, caseus et niueae candidus agnus ouis.)
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 518)
Qui primus caram iuueni carumque puellae eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION