라틴어 문장 검색

in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:6)
compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:3)
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 5:2)
ego non plane reicio, sed alios antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장4)
O virum simplicem qui nos nihil celet, sapientem qui serviendum necessitati putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:1)
Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:6)
hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:2)
nolite sinere nos cuiquam servire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:4)
Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장4)
adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장8)
Quorum maiorum nemo servitutem servivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:24)
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:1)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION