라틴어 문장 검색

Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 35:1)
in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus rex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 519:1)
cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 104:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 430:1)
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 116:1)
silentium prae metu ceterorum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 396:1)
quibus ego gratiam habeo quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam si opus esset viderentur parati esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 588:1)
citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto hoc inquit die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 649:2)
silentium deinde de Africano fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 677:1)
praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 343:1)
haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae et diu maestum silentium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 96:2)
deinde diu fuit silentium, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 137:1)
ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION