라틴어 문장 검색

Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:1)
Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta', idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med ego esse mortuum'. itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:8)
Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et miramur aliquando id, quod somniarimus, evadere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 180:1)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
quin Taenarii vincula ferri rupisse canem fama et nostris errare locis, mugisse solum, vaga per lucos simulacra virum * * maiora viris, bis Cadmeum nive discussa tremuisse nemus, bis turbatam sanguine Dircen, nocte silenti Amphionios ululasse canes.
(세네카, 오이디푸스 2:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION