라틴어 문장 검색

Nec pavet hic populus pro libertate subire, Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:23)
Ut tamen hostiles densa testudine muros Tecta subit virtus, armisque innexa priores Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo, Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu, Iam post terga cadunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:41)
Procubuit, maiorque iacens adparuit agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:57)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)
Semianimes alii vastum subiere profundum, Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:38)
At tumidus qua pulmo iacet, qua viscera fervent, Haeserunt ibi fata diu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:10)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis Perpetuaeque premunt hiemes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:63)
Rhipaeas huc solve nives, huc stagna lacusque Et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:72)
Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscoenos miles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:32)
Felix, qui potuit, mundi nutante ruina, Quo iaceat iam scire loco.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:36)
Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est, Aut cum permixtis acies sua tela tenebris Involvunt, conserta iacent cum corpora campo, In medium mors omnis abit, perit obruta virtus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:47)
cum sidera coeli Ante ducis voces oculis humentibus omnes Adspicerent, flexoque Ursae temone paverent, Iidem, cum fortes animos praecepta subissent, Optavere diem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION