라틴어 문장 검색

excidere etiam saevientes quidam in flumen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 286:1)
cuiusque sors exciderat alacer inter gratulantes gaudio exsultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 439:1)
qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset progressum, prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 180:1)
inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 30:1)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
nam etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 546:2)
inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 38:1)
Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 279:1)
Masinissa rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala de regno exciderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha16)
quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 428:3)
exciderat pacis mentio ex omnium animis et in stationes non ultra quieturi discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:1)
multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 427:2)
succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 82:1)
de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, nisi forte implacabiles furores implicaverint animos vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 547:1)
quibus poterat Popilius aut suis aut Eumenis navibus succurrebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION