라틴어 문장 검색

"optat quietem Pelopis infidi pater, egens benignae Tantalus semper dapis, optat Prometheus obligatus aliti, optat supremo collocare Sisyphus in monte saxum;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1727)
in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 3:8)
post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 2:1)
non solum quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 107:2)
adde, quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 115:1)
ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:5)
ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 414:1)
in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 21:2)
nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:3)
et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:1)
In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 111:2)
nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:2)
deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:4)
et partitio taedium levat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 138:4)
figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION