라틴어 문장 검색

Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent - horribile dictu - homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 12:3)
nam si tantundemst in lanae glomere quantum corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, contra autem natura manet sine pondere inanis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:16)
usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis tantundem partis infinitum omne relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:8)
neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:13)
immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:5)
Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:3)
oleum ficos poma non habet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:6)
Quod muliebre corpus iuvabat ardentes viros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non in illis contingeret ex calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 10:1)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:3)
Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:4)
ne oleum minus ignitum est, aut minorem vim in corporibus calefactandis habet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:3)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)
Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et spissius est?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:1)
vino autem non contingit tanta mollities, et est quam oleum multo liquidius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION