라틴어 문장 검색

tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 669:1)
navem Cyrenas detulit tempestas, quae in dicione regum erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 122:1)
erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 187:1)
his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 360:1)
sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibique - adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant - subductae naves dum reficiuntur aliquantum temporis triverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 468:1)
debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Balearis erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 544:1)
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 560:1)
unum ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum ut quae in naves inposuissent ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 654:3)
ubi saeva orta tempestas est ac turbato maria rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 105:2)
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 243:1)
et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 431:1)
hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis quae portarentur ad exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quae vera renuntiaverant fraude ipsorum facta erant, non casu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 35:1)
tempestates foedae fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:1)
bus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim vetusta gloria urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 368:2)
aversis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus qua propter vim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydae et Syracusanis relictis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION