라틴어 문장 검색

ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:1)
omne igitur animal confitendum est esse mortale.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:6)
qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:7)
quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:2)
at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:5)
Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citcturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 98:1)
Utitur in re non dubia testibus non necessariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:4)
Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in quem universa Agrigentinorum multitude impetum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 33:1)
Testes sunt permulti in utramque partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:4)
Accedit eodem testis locuples Posidonius, qui etiam scribit in quadarn epistula P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panaetium audierat, ut nemo pictor esset inventus, qui in Coa Venere earn partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat), sic ea, quae Panaetius praetermisisset [et non perfecisset] propter eorum, quae perfecisset, praestantiam neminem persecutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 12:1)
Cum vero iurato sententia dicenda erit, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:1)
quod autem affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:5)
Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite, quaeso, vituperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:4)
Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque sumendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 59:2)
- hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION