라틴어 문장 검색

Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant.
(세네카, 행복론, Liber II 76:2)
Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 89:1)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est :
(세네카, 행복론, Liber IV 2:1)
Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ;
(세네카, 행복론, Liber IV 153:1)
Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci.
(세네카, 행복론, Liber V 35:1)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 144:5)
invenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus et securus agites.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 110:3)
Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:1)
Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:3)
Videbit, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava Sectantur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 34:1)
Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:4)
In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 45:1)
Haec cui expendenda aestimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia tractandam, potestatem vitae necisque ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION