라틴어 문장 검색

neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id est civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 166:1)
coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 361:1)
Idola tribus sunt fundata in ipsa natura humana, atque in ipsa tribu seu gente hominum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:1)
Qui illius adhortationi acquiescentes, centum et sexaginta equitibus, viris bello audacissimis et praedarum avidissimis, peditibus vero sexaginta [0714C] in arcu, lancea et gladio ferocissimis, admonitis et congregatis, profecti sunt in regionem eamdem qua pastores et pastorum custodes, fortissimi milites Arabes, Aegyptii, Idumaei accubabant, et armenta cum ovibus et capris spatiose in longitudine et latudine vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:6)
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:26)
Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 3:1)
deinde M. Livius in aerarium venit et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 522:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION