라틴어 문장 검색

Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare, quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:8)
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:1)
Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:20)
formae decus est, cecidere capilli, vernantesque comas tristis abegit hiemps.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:14)
utraque inimicissima oculis meis et captivitate praeterita tristiora.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:9)
. . Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:7)
Substiti ergo tristis coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et Hunc forsitan proclamo in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:9)
si quis sinus abditus ultra, si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum, hostis erat, fatisque in tristia bella paratis quaerebantur opes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:4)
tristior ille est, qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:23)
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, emergit late Ditis chorus, horrida Erinys et Bellona minax facibusque armata Megaera Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:5)
Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:7)
. . Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:8)
Sermonis puri non tristis gratia ridet, quodque facit populus, candida lingua refert.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:28)
Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:6)
Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION