라틴어 문장 검색

sed ferri lumine diro turbatus sonipes sese dominumque retorsit in latus atque avidam transmisit devius hastam, acrior hoc iuvenem stricto mucrone petebat Amphion, cum se medio Latonia campo iecit et ante oculos omnis stetit obvia vultu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권345)
At pater Ogygias Mavors circumspicit alas horrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctor turbidus Orion, comitesque odisse Dianae ( inde furit) patrium, hic turbatos arripit ense Arcadas exarmatque ducem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권365)
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit, vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextri intrarat facilemque cutem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권374)
horruit irarum stimulis motaque verendum turbavit diadema coma:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권33)
illa quidem turbare globos et frangere morsu tela queat, sed prolis amor crudelia vincit pectora, et a media catulos circumspicit ira.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권179)
descendunt vestes, torvisque ligatur vitta comis - nam laurus erat - tamen aspera produnt ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx Amphitryoniaden exutum horrentia terga perdere Sidonios umeris ridebat amictus et turbare colus et tympana rumpere dextra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권285)
"haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens ipsa dedi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권367)
non tamen haec turbant pacem Iovis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권408)
"an pavidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres exscindere Cadmi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권417)
premit undique lentum turba deum frendens et tela ultricia poscit, nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx, ipsa dato nondum caelestis regia signo sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes adcurruntque imbres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권423)
"nunc etiam turbanda dies:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권59)
Iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortis vestigat Polynicis iter portisque sub ipsis invenit, incertum leto tot iniqua fugane exeat, et dubios turbarant omina sensus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권64)
turbatus inhorruit altis rex odiis, mediaque tamen gavisus in ira est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권111)
At genetrix primam funestae sortis ut amens expavit famam - nec tarde credidit - ibat scissa comam voltusque et pectore nuda cruento, non sexus decorisve memor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권160)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)

SEARCH

MENU NAVIGATION