라틴어 문장 검색

cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzacium - ita regionem quandam agri vocant - transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 570:1)
cum revocati - secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 206:1)
consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 247:1)
itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:2)
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 274:1)
fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos ut pluribus erumperetur in hostem locis faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 280:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 362:3)
et ne, si extrahere tempus vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 423:1)
iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 71:1)
nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 77:1)
duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium nunc in stationes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 354:2)
hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum uti muros diruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:1)
nihil oboedientius fecerunt quam ut muros diruerent, aegrius passi sunt quam exules reduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 409:1)
porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est quam Lacedaemonii diruerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 412:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION