라틴어 문장 검색

erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)
cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)
circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장3)
ita erit uti possit turris insuper aedificari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장23)
sed quae fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장3)
Cum haec ita erunt pertemptata et, qua supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes conducendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장36)
Sin autem medii montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit faciendum, uti specus fodiantur sub terra librenturque ad fastigium, quod supra scriptum est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장9)
et si tofus erit aut saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu struantur et ita perducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장10)
Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장9)
fieri autem ait oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus in ea fenestratis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장12)
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII , contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장13)
hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장14)
tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum turris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장20)
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장1)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)

SEARCH