라틴어 문장 검색

sed Umbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:3)
Olli dura quies oculos et ferreus urguet Somnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:2)
illa haud minus urguet obunco Luctantem rostro, simul aethera verberat alis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:3)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
et ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 12:2)
Alia quoque, quibus tarda digestio est, velut ligna humida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:1)
nec digestio ulla turbatur, dum omnes sibi stata momentorum dimensione succedunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 29:2)
Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:2)
totaque discors Machina divulsi turbabit foedera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:31)
Successus urgere suos, instare favori Numinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:75)
hinc leges et plebiscita coactae, Et cum consulibus turbantes iura tribuni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:14)
Ecce faces belli, dubiaeque in proelia menti Urgentes addunt stimulos cunctasque pudoris Rumpunt fata moras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:63)
Quaque sub Herculeo sacratus numine portus Urget rupe cava pelagus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:5)
solus sua litora turbat Circius, et tuta prohibet statione Monoeci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION