라틴어 문장 검색

ille propalam incerta et saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum obpugnationem quoquo modo celerare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장6)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
nemo solari, nemo adire praeter paucas feminas, amore an odio incertas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장3)
Syria P. Anteio destinata, set variis mox artibus elusus ad postremum in urbe retentus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 22장3)
Varie habita ac saepe mutata eius rei forma.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장1)
dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장2)
Variis deinde casibus iactatus et multorum odia meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장1)
quos expergens statim acciverat, incertum an et ante gnaros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장5)
questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta respondentium omnis ora compleri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장5)
accenso rogo libertus eius cognomento Mnester ipse ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장6)
Nerone quartum Cornelio Cosso consulibus quinquennale ludicrum Romae institutum est ad morem Graeci certaminis, varia fama, ut cuncta ferme nova.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장1)
igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장5)
Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장1)
hi variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi principem supergrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장2)
doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida vita suasisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION