라틴어 문장 검색

id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:3)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
Rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae est vexatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 541:1)
scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam appulsam esse agrosque circa vexari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 551:1)
ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 487:1)
Pestis te tenet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 165)
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 11)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
quin una omnes peste hac populum hunc liberant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 274)
Ptolomaeus vero, cum animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem vexari et, cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo vituperari, indignans nullum ei dedit responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말23)
Sed pocius mundus, qui crimine uiuit in uno, Ad uite meritum pena moreretur in una, Aut terre delicta nouus consumeret ignis, Inuoluens homines una sub clade, nec unum Exciperet tante generalis regula cladis, Aut scelerum pestes alia sub peste perirent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:5)
qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant dicens damnatum sibi poenas luisse multo acrius a se vexatum quam ipse vexarat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 20:2)
pestes cognomine dirae proprie 'pestes' vocantur, 'dirae' vero cognomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8451)
pestem meditata ivuencae vel quam pestem ante excogitaverat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1535)

SEARCH

MENU NAVIGATION