라틴어 문장 검색

nulla est victoria maior, quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:103)
omnibus oppeterem fama maiore perustis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:121)
sed ab omnibus unum, si fama necdum patuit, te, Roma, docebo subiectum nostris oculis et cuius agendi spectator vel causa fui.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:192)
nec me timor impulit ullus et duce venturo fretum memoremque tuorum, Roma, ducum, quibus haud umquam vel morte parata foedus lucis amor pepigit dispendia famae.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:194)
adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:256)
exeat in populos cunctis inlustrior annus, natus fonte suo, quem non aliena per arva induit hospes bonos, cuius cunabula fovit curia, quem primi tandem videre Quirites, quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:279)
Ne facta revolvam militiamque patris, cuius producere famam, si nihil egisset clarum nec fida Valenti dextera duxisset rutilantes crinibus alas, sufficeret natus Stilicho:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:25)
nec fama fefellit iustitiae:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:111)
Argum fama canit centeno lumine cinctum corporis excubiis unam servasse iuvencam!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:164)
Victoria nulla clarior aut hominum votis optatior umquam contigit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:193)
iustos nimiumque fideles fama putat, qui, cum possint commissa negare, maluerint nullo violati reddere quaestu:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:23)
"si vos adeo Stilichone curules augeri flagratis" ait "quas sola iuvare fama potest, quanto me dignius incitat ardor, ut praesente fruar conscendentemque tribunal prosequar atque anni pandentem claustra salutem?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:122)
"nunc" ait "Elysii lucos inrumpere campi, nunc libet, ut tanti Curiis miracula voti Fabriciisque feram, famae qui vulnere nuper calcatam flevere togam:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:197)
Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis pervolat Oceanum, linguis et mille citatos festinare iubet proceres, nullique senectus, non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:209)
totus adest oculis, aderat qui mentibus olim, spe maior, fama melior.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION