라틴어 문장 검색

id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:2)
Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:1)
minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:5)
Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:3)
Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:1)
Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:1)
Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies uiginti rursus teritur, et sic appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 58:1)
Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:5)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:1)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:4)
Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:8)
Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:1)
Reliqua uero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus * intulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:7)
critica) subjunxi indicem omnium locorum, quibus aliquid in contextu anno 1810 a Targa edito immutavi, additis argumentis quibus permotus ita agere decreverim.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION