라틴어 문장 검색

ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 124:1)
Ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 171:1)
ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his quaerebat, si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 315:1)
his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 320:1)
ex delectis constat viris - id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 398:1)
itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 484:1)
dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus - erat autem exul Rhodius - cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 101:1)
ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnes velut continens incendium pervasurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 283:3)
terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 374:1)
haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 640:1)
haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 177:1)
nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 493:2)
illud agitabant uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 658:1)
totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 52:2)
Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 245:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION