라틴어 문장 검색

Nunc consideremus qua ratione interrogavit Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:1)
Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:16)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
tamen si non edendi a nobis, agendique modus servetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluvium, et quaedam totius labes corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:2)
non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:9)
Et haec confidenter agebat in urbe, ubi pernoctantium claritudo dierum solet imitari fulgorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:2)
Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:3)
Et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:4)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:1)
Et ex his proscripti sunt plures, actique in exsilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:2)
Qui interrogatus quam ob rem inter multos ipse statuam non haberet, Malo inquit ambigere bonos, quam ob rem id non meruerim, quam (quod est gravius) cur impetraverim mussitare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:3)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
Agnitus vero tandem et asscitus in amicitiam, si te salutandi assiduitati dederis triennio indiscretus, et per totidem dierum defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus, et ni inde miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:2)
Haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 26:2)
Incenderat audaces usque ad insaniam homines ad haec quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus, eosque ut heiulans baiolorum praecentor, ad expediendum quod orsi sunt, incitans vocibus crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION