라틴어 문장 검색

Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:8)
sed non sunt hi primitivi hujus corporis sensus, quia ex anima et corpore constamus et spiritu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:8)
Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:13)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:15)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:19)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:5)
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:12)
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:15)
eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:13)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:5)
ipsarum Ecclesiarum diversos fluctus tempestatesque vel praesentes subire, vel animo recipere, quis tam fortis ut patienter ferat?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION