라틴어 문장 검색

Scaphas omnes Washingtonius ad ripam alteram fluminis deligatas, occupari, pontesque in viis ad ripas contrarias ducentibus, rescindi, copiasque ad vada omnia constitui et collocari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.44)
- Ab hoc autem proposito decedens, ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit, illamque regionem vastat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.8)
locoque illo perbrevi munimentis et praesidio firmo ab omni impetu hostili tuto facto, Clintonius, dux Britannus, ab oppugnatione destitit, et ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.52)
praefectosque omnes Britannos, auxilium ad eum quam primum mittere constituisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.49)
" Copiae, interea Anglicae, praesidia omnia, quae tenuerant in Carolina Australi, et Georgia, deseruere, et Eboracum Novum sese conferre constituerunt, De pace duas inter Nationes, sub mensis Novembris finem, anno supra scripto, tandem Lutetiae Parisiorum conventum crat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.9)
"Coloniarum foederatarum delegati, GEORGIO WASHINGTONIO salutem dicentes, eum copiarum omnium, quae jam vel conscriptae sunt, vel olim conscribentur, ducem et imperatorem constituere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.21)
Edmundum Randolphium causarum publicarum procuratorem constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.17)
" Foedus jam pridem sancire Washingtonium constituisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.43)
quocirca pacem cum gentibus exteris servare constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.155)
et libertatis donis apud Americanos capti allectique, im perii regalis vestigia omnia penitus funditusque abolere constituerunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.148)
Neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:10)
Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:11)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)
nam si constituit solitoque decentius optat ornari et properat iamque experiatur in hortis aut aput Isiacae potius sacraria lenae, disponit crinem laceratis ipsa capillis nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI250)
Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius im- perium contendisse Virtus et Fortuna videantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION