라틴어 문장 검색

APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 2:1)
Oritur enim sol non indidem semper, sed aut 'aequinoctialis' oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινόσ, aut 'solstitialis,' quae sunt θεριναι` τροπαί, aut ' brumalis,' quae sunt χειμεριναι` τροπαί . Item cadit sol non in eundem semper locum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 6:1)
Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτησ, Romanis nauticis 'subsolanus' cognominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 9:1)
item alter 'favonius,' qui Graece ζέφυροσ vocatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 13:4)
tertius 'Africus,' qui Graece λίψ:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 13:6)
is Latine 'auster, ' Graece νότοσ nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:2)
νοτίσ enim Graece umor nominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:3)
Nostri namque Galli venture ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, 'circium' appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 21:1)
Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo 'iapygem' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 24:1)
Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 29:1)
Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 2:1)
Set enim si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:1)
ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:2)
Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 21:1)
Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION