라틴어 문장 검색

Hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:49)
nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius tegit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:51)
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est:
(아풀레이우스, 플로리다 22:1)
quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit:
(아풀레이우스, 플로리다 22:3)
Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem per-veneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:3)
"Nec minus saeva, mi Socrates, memoras."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:3)
Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:8)
"quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar."
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:14)
Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:3)
"Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emcrendis edicit in vulgus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:5)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
"sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quemadmodum exinde ut de Euboea insula!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:16)
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:1)
Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:1)
"Vera memoras, nec usquam gentium magis me liberum quam hic fuisse credidi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION