라틴어 문장 검색

[ita] et momenti aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa quae [tum] agatur, effloruisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 319:3)
Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:1)
An aetatem adferet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:5)
sed vide ne quid Catulus attulerit religionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:5)
Quid, noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:1)
ita confusa est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 50:3)
plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac denuntiatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 144:2)
Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:2)
Unde enim simile duci potest, potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:4)
quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 162:3)
Modus autem nullus est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis adferat orationi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:1)
clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:2)
Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:5)
P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velit persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:2)
Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION