라틴어 문장 검색

Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 8:1)
Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in jejuno, modo post cibum vomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:14)
necessaria gestatio, navigatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 6:5)
lectiones, exercitationesque superioris partis necessariae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:3)
Unctiones, frictionesque, et sudores necessarii sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:10)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:9)
Et quum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quoties libet desidere, sed quoties necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 2:3)
Exercitationes et frictiones huic quoque morbo necessariae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 3:3)
Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 1:1)
deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 4:2)
Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 13:4)
Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 53:1)
Jamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat, et duritiam emolliat, et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 59:4)
Jamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 68:2)
Si quid molliendum est, quod in nervosis locis, musculosisque necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION