라틴어 문장 검색

Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:2)
nec enim nescitve tacetve sanguine virgineo placandam virginis iram esse deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:4)
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:1)
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:9)
quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse, mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alias taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 17:3)
Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti addidit obscenis convicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:5)
Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, abluere et tacito deferre sub aequora cursu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:3)
Inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt voces et corpora victa sopore invadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:1)
atque ita tu tacitus - quaerenti plura legendus - ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 112)
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 37)
cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum, et septem portas, sub duce quamque suo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1145)
nec qui descripsit corrumpi semina matrum, Eubius, impurae conditor historiae, nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, nec qui concubitus non tacuere suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1193)
is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas, non potuit Veneris furta tacere suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1200)
hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda levat, cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas praeterquam curas attenuare meas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 68)

SEARCH

MENU NAVIGATION