라틴어 문장 검색

Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 5:1)
Utque devotiones eius plenum suum circulum complerent, misit vexillum suum ad templum beatae virginis Walsinghamiae in oblationem, ibi vota solvens ubi nuncupasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:2)
Neque oblitus erat lucrefacturum se sibi haud levem honorem, personam beati pacificatoris assumendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:11)
Leges enim eius (si quis attentius eas introspiciat) ex prudentia profunda ortas inveniet, neque vulgaris esse naturae, non occasione aliqua praesente stimulante latas, sed vere ex providentia futuri, ut status eius regni indies fieret magis florens et beatus, ex more legislatorum temporibus antiquis et heroicis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:6)
Utinam tandem ducissa ista gustare sibi in animum induceret gaudia quae Deus omnipotens manu benigna ei porrigit, intuendo neptem suam tanto in honore regnantem et tam numerosa sobole regia beatam, quam (si ei placeret) possit illa pro propria ducere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:23)
17. Hoc modo Salomon iste Anglorum (nam et Salomon ipse exactionibus populo suo gravis fuit), cum quinquaginta suos annos vixisset, atque viginti tres anno et octo menses regnasset, memoria integra et statu animae beatissimo in magna malacia morbi lenti ad coelum migravit vicesimo secundo Aprilis anno salutis 1508 apud palatium suum Richmondiae, quod ipse exaedificaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 17:1)
Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:10)
Sane viris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:12)
verum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:14)
Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:47)
Epicuro imponitur eum existimationis suae conservandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:16)
Sicut enim loquitur apostolus de pietate, speciem pietates habentes, sed virtutem eius negantes, ita certe inveniuntur nonnulli qui nugantur solenniter, cum prudentes minime sunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:4)
Sunt enim (ut ait apostolus Iacobus) tanquam homines, qui intuentur in speculum, et statim obliviscuntur imaginis suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:14)
E contra autem alii quamplurimi in cythara aut lyra (hoc est aulicis tricis) miri artifices qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint ut potius a natura comparati videantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefacandum et evertendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:7)
Etenim in animum revocare poterint dictum illud apostoli de lege humanis legibus maiore, nos scimus quia lex bona est, modo quis ea utatur legitime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION