라틴어 문장 검색

post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:3)
ille Metelli vitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli, Reguli reiciendam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:6)
ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo momento plus ei vitae tribuo quam Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:7)
At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:1)
ille vero, si insipiens - quod certe, quoniam tyrannus - , numquam beatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:9)
eius summum bonum vel beata vita est securitas animi, εὐθυμία, ἀθαμβία 166 8 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)134)
quibus rebus vitam quaesiverit beatam 199 7 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)136)
de rebus sumendisnec tamen beatiorem vitamefficientibus 133 4 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)471)
quidsenserit de vita beata 1957 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)523)
admirabor eorum tarditatem qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:1)
in qua non video ubinam mens constans et vita beata possit insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:5)
quo porro modo mundus moveri carens corpore aut quo modo semper se movens esse quietus et beatus potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 33:6)
qui quo sensu beati esse possint intellegi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:3)
Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse πρόληψιν appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat) - hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:5)
quae enim nobis natura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus ut eos aeternos et beatos haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION