라틴어 문장 검색

Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장28)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장35)
putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장40)
Rursus si ad longitudinem respicias, ubi duo termini unam medietatem habent, quod fit ex multiplicatis extremitatibus, hoc sit, si medius terminus suae capiat pluralitatis augmenta.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:1)
Quod autem dictum est plus quam semel, id a binario numero principium capit et in infinitum per ternarium, quaternariumque et ceterorum ordinem sequentiamque progreditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:6)
Illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:8)
Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:24)
Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:12)
Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:17)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
Huc omnes pariter uenite capti,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 1:1)
Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:8)
Sittius interim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum.
(카이사르, 아프리카 전기 25:3)
Quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes.
(카이사르, 아프리카 전기 25:4)
Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur.
(카이사르, 아프리카 전기 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION