라틴어 문장 검색

iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum deposito thorace datur sceptroque replenda mucrone est vacuata manus, cunabula vestra imperii fulsere notis et praescia tellus aurea converso promisit saecula fetu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
"Agrigentini recolit dispendia campi, inde furit, quod se docuit satis iste nepotem illius esse viri quo viso, Vandale, semper terga dabas, nam non Siculis inlustrior arvis tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique nostra Syracusios presserunt arma penates;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
"Dorica te tellus et Achaica rura tremiscunt, tendis et in bimarem felicia regna Corinthon:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 224)
"nec Lucullanis sic haec freta cincta carinis, segnis ad insignem sedit cum Cyzicon hostis, qui cogente fame cognata cadavera mandens vixit morte sua."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 245)
"famula satus olim hic praedo et dominis exstinctis barbara dudum sceptra tenet tellure mea penitusque fugata nobilitate furens quod non est non amat hospes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 25)
"quae sustulit istum axe meo gravior tellus?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 223)
lassata iuvenci cervix deposito melius post sulcat aratro telluris glaebam solidae, bove, fruge, colono, civibus exhausta est.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 245)
"Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam, tellus clara viris, cui non dedit optima quondam rerum opifex natura parem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 68)
"natat obruta tellus sanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
"ilico barbaries, nec non sibi capta videri Roma Getis tellusque suo cessura furori;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 157)
sic formae triplicis procax iuventus tellurem pede proterens voraci currebat capitum stupenda gressu et cum classica numinum sonabant mox contra tonitrus resibilante audebat superos ciere planta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem16)
quorum supereminet unus ut meritis sic sede locus, qui continet alta scrutantes ratione viros quid machina caeli, quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer, quid noctis lucisque vices, quid menstrua lunae incrementa parent, totidem cur damna sequantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium16)
harmoniam dicens etiam quod quattuor istis sic sedeant elementa modis ut pondere magnis sit locus inferior media tellure (quod autem perfecte medium est, imum patet esse rotundi);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium29)
undabant hic arte sinus, fictoque tumore mersabat pandas tempestas texta carinas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium51)
"cordi est si iungere gressum, dicam qua pariter sedem tellure locemus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem55)

SEARCH

MENU NAVIGATION