라틴어 문장 검색

nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)
qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem superant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:3)
quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 52:1)
at verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:5)
si vero aut memoria natura durior erit aut non tempus, etiam erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 143:2)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장15)
omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:3)
Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 1:4)
Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:2)
Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 27:1)
Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 7:3)
Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 1:1)
Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION