라틴어 문장 검색

Blandiens haec an irridens, ex fiducia sui an ex contemptu principis dixerit, dubium est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:1)
Proinde si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 11:1)
Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 10:1)
Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 4:1)
nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 1:3)
Ab illis autem quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo verum etiam lusus exprimere laudabile est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 4:1)
multi hoc me saepe monuerunt et ego volo, non quia commode facturum esse confidam - id enim temere credas nisi expertus -, sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere, quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua extendere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:2)
Etenim nescio quo pacto magis in studiis homines timor quam fiducia decet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:3)
'Commode agendo factum est ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 5:2)
Itaque partem oneris tui mihi vindico, et tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum plus collaturus, nisi a verecundia tua sola mediocritate munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 2:2)
Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:1)
Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeventam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 2:3)
tantum susceptae rei honestas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines quod facias an non probent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:2)
Quid praesentibus confidis incertus futurorum?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 11:5)
Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION