라틴어 문장 검색

Quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:12)
Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest ex insensilibus tamen omnia confiteare principiis constare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:4)
nunc et seminibus si tanta est copia, quantam enumerare aetas animantum non queat omnis, quis eadem natura manet, quae semina rerum conicere in loca quaeque queat simili ratione atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare esse alios aliis terrarum in partibus orbis et varias hominum gentis et saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:7)
quare, corpus ubi interiit, periisse necessest confiteare animam distractam in corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:8)
quare etiam nativa necessumst confiteare haec eadem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:4)
cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:3)
quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:2)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Homerica quoque epitheta quantum sit ammiratus imitando confessus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 7:1)
Quidquid multis peccatur, inultum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:12)
Incustoditis et apertis, Lesbia, semper Liminibus peccas nec tua furta tegis, Et plus spectator quam te delectat adulter Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV1)
Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, L1)
Unus de toto peccaverat orbe comarum Anulus, incerta non bene fixus acu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVI1)
peccat Qui commendandum se putat esse suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V8)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION